PEGMATES

PEGMATES
PEGMATES
memorati Suetonio in Calig. c. 26. Gladiatores quoque Pegmates, qui fuerint, vide supra in voce Pegma. Casaubonus Pegmares legi mavult, et gladiatores interpretatur, quos de ruma arena transmisit, ut loquitur Petronius: Qui nempe in pegmate populo exhibiti felici quôdam sidere ei spectaculo superstites fuêre. Super pegmatis enim, addit, producebantur facinorosi homines, quales gladiatores fere erant, ut vel inibi pugnam inter so committerent, vel spectati a populo mox, solutis compagibus pegmatis, casu suô in foveam, ubi vel ignis, vel ferae erant, populum oblectarent.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • PEGMA — a Graeco πήγνυμι, compingo, machina fuit ludicra, e strue diversorum lignorum compacta, tantâ altitudine, ut ad tertium quartumque nidum seu contignationem sive stationem fabrica exurgeret. Interpres Dionis in Adriano, surgentia spectacula et… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • LANISTA — Isid. est praefectus Gladiatorum, qui eos ad mutuam lanienam instituebat. Vox Thufca. ab hisce enim Gladiatores, Nic. Damasc. Conducebantur Lanistae ingenti pretio: qui, cum opus esset, proposita paria indicabant, quanti? iugulatorum pretia non… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”